ECLOGA XI SIVE OVIS PECULIARIS |
Mannis iuncta pigris ad Lirim raeda vehebat Vergilium. Varius comites et Tucca. «Vetamur» inquit Vergilius «positam contingere metam: Vesper adest». «Dilecte, tuum diffidere, Publi, | |
5 |
semper erit:» Varius respondet. Plotius instat: «Desperare soles ab aperto carcere calcem ...» «Quin immo» Varius sic interfatur amicum «decurso spatio creta cunctaris in ipsa: ut nunc rite novem musas meditatus avena |
10 |
haeres atque choro dubitas adiungere Gallum». «Qui nimium metuit,» respondet Publius «idem et cupit. Ut cupio prima mox nocte cohorti et Maecenati lepidoque occurrere Flacco! Sed vix deponet Sinuessae raeda per umbram, |
15 |
nedum Minturnis quassos ultrave. Quid ergo est? Cur opportuno non pernoctamus in illo diversoriolo? ianum triviumque videte. Hic requiescemus. Sociis bene mane iuvabit non animo solum sed fronte occurrere laetos». |
20 |
Sic placuit: sistunt mannos ipsique tabernam introeunt titulo perlecto non sine risu:
BALNEVS VRBICUS HEIC LAVAT. incipit: «est quidquid qui pulcre victitat, optet: |
25 |
sunt balani, conchae, lepades, est perna, nec escae molliculae desunt, est caseus aridus, est ... est ... est sinuessani veteris cadus unus ...» «Abunde!» aiunt ridentes. «Quibus ergo victibus ornem nunc cenam? Sat erit dixisse». «Lavabimur». «Eia! » |
30 |
«Urbanis crudisque ignosce».
«Nihil moror» inquit. Vesper erat: sed clara dies decedere nocti cum nollet, cunctans super obvia quaeque tremebat, culmina villarum, florentes ordine malos et pinus lentasque cacuminibus cyparissos. |
35 |
Tum discedenti sensim nec sponte diei hinc illinc plausu volucres et voce favebant: esse sibi reliquum quod agant: ne devolet: esse extremam stipulam nidis unde unde ferendam, extremum edendum geniali ex arbore cantum. |
40 |
Dum comites horrent in thermis multa iocantes, Vergilius voces avium captabat in arvo incedens lente qua callis duceret ipse: ecce autem casulam paleis et arundine textam prospicit, unde sonat singultu rupta querela, |
45 |
tristior audiri puero lugente, senilis. Namque senex intus sermonem pastor habebat cum tuguri domino. Propior venit, admovet aurem Vergilius: celat muscoso cortice quercus. Huic haerent etiam lapsi folia arida ramis |
50 |
autumni: nonnulla cadunt auraque trahuntur.
UPILIO Cara fuit conserva mihi, bone. Commoda mecumdurum prandebat panem tenuemque lupillum. At gustare meo si quando de sale parcus instanti dederam, nil supra. Saepe sub altis |
55 |
rupibus, ut gelidis albebant prata pruinis, calfeci sagulo, morior dum frigore, pernox. LIBERTAS habuit nomen, quo nomine nil est dulcius. Heu! quotiens, ut abesset causa, vocabam, quo spem percussae solarer imagine vocis! |
60 |
«LIBERTAS» quotiens iuvit clamare «venito!»
ALTER Tempus erat: nam fracta, puto, peda multa novasti ...UPILIO Immo sum tiro. Pastorem fecit herus, mepostquam triginta frugi perspexerat annis. Calluerat prius urbano mibi corpus in omni |
65 |
servitio. Fueram famulique vicarius olim et mediastinus, mox qualis qualis: et egi ianitor excubias constrictus colla catena et molui tabula praecinctus pectora sic ut nil possem ad rostrum digitis afferre farinae. |
70 |
Tandem rus asinum vetulum dimisit, ovesque credidit ipse cani carioso tutus agendas. ALTER Atque vagi sociam permisit habere grabati ...UPILIO Non ita, non. Erat inter oves infirmior unalactis egens etiam nec habens quid sugeret agna. |
75 |
«Hanc ad vicinum multo cum flore sacellum» inquit herus «fer ab hinc: dic iam vovisse deo me». «At cum tota fere sit pellis et ossa, sacerdos» respondi «fors et te dedignetur et agnam. Iam nulla est. Cur non propriam das, optime, servo?» |
80 |
At dominus ridens: «Habeas: hoc sume peculi». Tunc ego fronde nova vigil et lactentibus herbis atque alui micis et servo pane refeci. ALTER Paene unam dixi te suscepisse puellam ...UPILIO Quid? Pueros turpi mangoni tollimus: agnam |
85 | nutrivi propriam. Non illam pascere sacro abstinui: sanctis illi de fontibus haustum permisi bibere et luci decerpere frondem. Quippe meam pastum, pecudes nunc inter heriles, adlatam sero, spem libertatis agebam. |
90 |
Quam bona quamque adsueta mihi, quae semper eunti haereret gradiens, adsideret usque sedenti! Quod si quid mihi conspectum dempsisset alumnae, «Heus mea LIBERTAS » clamabam tristis «ubinam es?» ALTER Tu ravus senio: nimium procul illa latebat ...UPILIO |
95 | Quid dicas teneo. Tremulo procul illa vocanti balatu respondebat. Tum deses in umbra festuca canum caput a lictore videbar contingi: nisi ventus erat. Quid? Bima salitur: concipit: est praegnans: geminas parit: hoc mihi Faunus |
100 |
praestat, ut hac geminos edant in tempore fetus. Caseus interna fit abunde, lana putatur largiter, admitti poscunt de more novellae. Iam grex dependet dumis meus. Ecce pererrat LIBERTAS gaudetque amplo circumdata partu ... ALTER |
105 | Somnia cernebas vigilans, dum pascitur agna ...
UPILIO Somnia ... Venit herus. Numerat pecus. Eia! ut opimum!ut sanum! Tanto in numero quae sit mina, nulla est! Praeterea similes, magis ovum ut discrepet ovo. «Hoc» inquam «mihi fecisti, patrone, tot annis |
110 |
ante, peculiolum». Frontem corrugat. «At» inquam «hoc ipsum pretium tibi libertatis habeto». Convenit. Adicio: «Pecus est, quam cernis hiantem, effetam, surdam, quae nec valet ire, nisi quis ductitet. Hanc dono pastori linque fideli ...» |
115 |
Somnia! Bima mihi moritur. Spes omnis adempta est!
ALTER Cur ita desperas iacturam passus in agna?UPILIO Cur? Quia servus eram qui nunc sum cervus, anhelus,debilis. Ut respirarem paulisper apud te deverti. Fugio. Tam frugi, tam probus en hic |
120 |
hic fecit furtum: memet furatus hero sum. Vae mihi! Nunc ferrum senio confectus et ignem experiar: macrae callebunt verbere costae et longas frontis perrumpent stigmata rugas. En spes illa! Manet post tot tantosque labores |
125 |
crux: nec liber ero medio nisi in aere pendens, cum iam non aures feriet strepitus corvorum ... Tum vero strepuit foliis humus, et ferit aures vox clamantis. At ille foras se proripit amens. Atque senem praeter videt albis crinibus hirtum |
130 |
currere Vergilius, cohibentem gutture tussim. Te mediastinus copae, te voce, poeta, quaerebat iussu comitum, cum serus abesses. At cervum sonitu puer et clamore fugacem terruit ignarus. Tu vero dicta revolvens |
135 |
factaque sublustri repetebas nocte tabernam: "Quid quereris fetam ducens, Meliboee, capellam? Fors reddat casulam viridanti caespite tectam. Quidve doles, quod, Moeri, tuos nunc barbarus haedos cenet in urbe? Canas: nulla est via longa canenti. |
140 |
En hic est penitus, pastores arcades, aeger, ecce homo tristis ... Homon? Nullum caput hic habet. Est res. Sunt tamen et lacrimae rerum. Si versibus ornem has lacrimas! Decimo finito carmine, si mox undecimum ludam! Non haec luduntur |
145 |
nec quidquam cecinit, calamo nec lusit agresti iste umquam pastor quidquam. Nimis absona musis, ista, minora quidem, nisi sunt maiora, poeta. Praeterea mihi iussa sequi non mollia molli (Quinte facete, soles hoc tu garrire) necesse est. |
150 |
Maius opus moveo, iamque e pastore vaganti cultor agri fiam, certis et finibus utar, hac in re similis magnae tibi, Roma, pusillus. Ver est, iam tauros iungo, iam tempus arandi. Quid laudes celebrare tuas, Saturnia tellus, |
155 |
antiquas moror? O sedes secreta deorum, ultima Iustitiae servans vestigia terris, Italia, a placidis bene nomen nacta iuvencis!" Haec meditabaris tecum, pudibunde poeta, cum rursus venit in mentem fugitivus, et horres. |
160 |
Ecce genus deinceps agris ferratile totis atque instrumentum reputas vocale gementesque altius exhaustis in sulco bubus homullos, asperius plaustri stridentes comparis axe. "Siccine consuetos placide iuga terre iuvencos |
165 |
pone catenatus crudelius ibit arator? atque nota frontem nivea signatus inustum stigmate custodem vitulus mirabitur? Eheu! num peiora canam stabulis ergastula? Nil est. Atqui si nequeo vindicta tangere rura, |
170 |
me vinctos pudeat saltem vidisse colonos, et tantum placeant heredia parva suique iuris cultores. Quae flores iusta quotannis, quae fruges educit, habet Dea Libera nomen". Lassus in ambiguo vix conivere cubili |
175 |
nocte potest: volucresque canunt, surgitque poeta. Ros cadit et caelum iam subrubet. Ipse tabernam deserit atque errat noctis mediusque diei, et secum fruitur divino murmure rerum. Tum surgunt etiam florentis sidera veris |
180 |
Vergiliae, quae luce suum tremula terrestrem Vergilium quaerunt, et nactae, luce locuntur: «Nos ferimus tempus venientes rite serendi cedentesque frui parto suademus eaedem. Nos ferimus rastrum, nos falcem linquimus. Audi! |
185 |
Otia nos facimus post actos dia labores. Hoc caeleste refer, quod si umquam fecerit, ultro aurea tum fiet nostrique simillima Tellus». |
v. 148.
Nonne Vergilius Georg. III, v. 4 - haud mollia iussa - lepide respondet Horatio
qui Serm. I X, 44 molle atque facetum, sive epos sive dicendi genus, ipsi tribuerat?
v. 161.
(Instrumenti genus) vocale, in quo sunt servi, semivocale,
in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra. Varr. R.R. I 17.
v. 170.
In Georgicis de servis et de servitute ne mentio quidem est.