CENA IN CAUDIANO NERVAE |
Tu mihi plena, soror, sola es convivia soli.
|
Nondum desierat raucus cantare Cicirrus, cum Capito: «Nonne hic mimo locus,» inquit «Horati, qualis et Herodae vincat Matique libellos?» «At minime claudis hic delectatur iambis» | |
5 |
inquit Maecenas.
«An primus displicet auctor, asper api crabro, macie confectus obeso?» Plotius haec; simul adridens ridentibus «Immo» Maecenas «imitator» ait «placet ipse Catullus». Cum Varius: «Podagros odit si Flaccus iambos, |
10 |
nec fuit Hipponax nec amator causa Catullus (scis etenim quantam tibi quae Demetrius iste cantitat, huic moveant, Maecenas optime, bilem); lauricoma deferre novas ex rupe coronas quaerit, nulla premens veterum vestigia vatum, |
15 |
primus et insuetos Italis estendere versus». «Atqui» Maecenas ita Pergit «saepe rogantem, ut Parium semel exaequet mihi pumice librum, fallit iners magno praetexens nomine culpam, Archilochi quasi versiculos deus ipse negarit: |
20 |
quare post illam, quam nostis, ab urbe piorum vate fugam Flacco, nihil exaudivimus, inquam, de genere hoc, nisi Anum "Quid vires, Flacce," loquentem "enervat tibi sic?" et inusta pelle Tribunum». Hic interpellat balbo prope Publius ore |
25 |
Vergilius: «Quid enim? Musa gaudere pedestri scimus et in morem Lucili scribere docti sermones tenues – tenuis non gloria – Quintum. Nuper ut auditum est Capuae, dum ludis, opinor, sive pila raptim, Maecenas, sive datatim, |
30 |
certamen, cum Rege malo malus hybrida, magnum. Cur non hic iubeat facilem sibi dicere Musam Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri?» Rident: at Varius «Vereor ne Publius» inquit «Sicelides olim iubeat plorare Camenas, |
35 |
fortis et egressus silvis canat arma poeta (cede, Vari): tam grande sonat. Sed Horatius, inquam, Archilochine pedes dubius numerosque sequatur haesitat, an res et Lucili verba bilinguis». Inde Maro: «Sic est: diram modo namque parabat |
40 |
Canidiam ridere, velut Lucilius alter, ultoris fragili tremefactam ventre Priapi; Canidiam modo vipereis circumdat iambis atque Lycambeis meditatur laedere telis». Tum vero cubito Maecenas nixus «Ut omnes |
45 |
increpitent, tu, Quinte, taces nec mu facis» inquit: «quin prodis nunc ipse loquax quae magna minaris? estne tibi fervens odio Lucilius? anne Archilochus? modo cur sequeris, modo temnis utrumque? si Calvum et Cinnam, si nostros respuis omnes, |
50 |
quid nostro saturam concinnas more togatam? sin omni tu laude probas opulescere Romam, quid sic versiculos horres, quibus usque Catullus ludit amat, queritur dolet, et succenset et odit?» Interpellanti respondet Horatius: «Eheu! |
55 |
quam vellem Albano lymphas erumpere monte Castalii fontis sive Aoniae Aganippes (cede, Vari: iam magna sonat mihi Musa pedestris) unde prius faciles hauserunt carmina Grai! Dicere, Maecenas, fatis indicta vetamur. |
60 |
Hoc non ipse pater potuit Lucilius, ut qui exemplar sibi Aristophanem proponeret artis argutumque cado non deficiente Cratinum. Sed fuit hoc laudandus: ut omnis pendeat illinc, nostra tamen subtemen id inter stamina ducit, |
65 |
nec non in nostro saturam bene condit aceto. Ergo Italo melius nil, nil prius esse colendum, quam genus hoc Itali duxi mihi carminis, idque parvo sic inopique magis convenit eo, quod me limae labor haud erat offensurus, ut illum. |
70 |
Hac de more tenus saturae Musaque togata: nunc aliud. Qua re cantores me minus isti delectent, quaeris? quia fonti suavius ipsi admoveas sitiens os tu quam cuilibet urnae. Adde quod hanc (ex aere sit, an tibi facta vel auro; |
75 |
ut Lysippus eam caelarit; nil moror) urnam non lymphae liquido mulcenti murmure muscum supponunt, amnis sed mersant gurgite, nomen cui dederit fons ille lutumque adiecerit error. Nos iuvat auctorem cuiusvis carminis ipsum |
80 |
noscere, nos ab eo dociles pendere magistro, non ut mox verbis reddamus verba fideles, sed, quod et Archilochus primus, quod primus Homerus expressere sua pro parte, quod incluta Sappho, id nos ut docti Grais imitemur ab illis, |
85 |
hoc est, naturam tantum verumque... nisi quid tu mihi nunc, Publi, prope dissentire videris». «Immo» inquit «vero Siculis decedere nymphis (tu modo concedas extremum, Arethusa, laborem) atque Syracosiam labris meditabar avenam |
90 |
mittere: iam sanctos aliquos recludere fontes mens agitat mihi: iam, nisi me sententia vertet, egrediar silvis, non ut tamen arva relinquam». «Sic te» Quintus ait «gaudentem rure deus quis adiuvet: Ascraeum liceat te discere vate |
95 |
carmen, uti Chium Vario scriptore licebit. Archilochine mihi mandabis, candide, partes, Maecenas? minus at valeo tractare pudicus: haud ita dente peto canis, haud ita cornua tollo taurus. At invenior mendax. Ut laedere possim, |
100 |
quid tamen ira iuvet cornu vel dente petiti? quid dolor? Ut miseros solari praestat et aegros, et frenum cupidis, timidis simul addere calcar, et mores emendando defigere leges! Quod siquis magis abrotonum, quam ferre cicutam |
105 |
aegrotum se posse negat, non usque negabit, sanus ut id laudet, quod fastidiverit aeger. Possim igitur versu cervicem frangere: nolo, Maecenas; nec, ego si vellem, tu quoque velles. Num Pax ire domos per tutas audet, et omnis |
110 |
iam sonitus cecidit belli civilis et aestus? quis scit an ipse tegat nullos cinis aridus ignes? Scilicet, audebit calidam temptare favillam vates et rapidam e pruna pius edere flammam!» «Non sane: quin longa volens oblivia rerum |
115 |
ducere sollicitos levisomno corde Quirites, Iustitiam canet et leges atque otia dia. Tum faciet ridere foco splendente Penates et gaudere domum pueris mensamque patellis». Haec ita Vergilius: post tamquam numine tactus |
120 |
«En» ait
«arva nitent, en undique culmina fumant! Tu nobis epulas potes instaurare deorum, tu Pacem, memor antiquae pietatis et auri, o nimis armorum patiens Saturnia tellus!» «Nempe novum» sic Flaccus ait «genus ante canebas |
125 |
regnaque Saturni, iam tum cum litora genti hic secreta piae monstrabat et arva beata. Sed nova nunc, Publi, sceleris vestigia nostri apparent, nondum Romanus condidit enses!» «At condet. Digno poterit quis carmine Ianum |
130 |
multa quiescentem clauso post saecula templo scribere? quis fratri sociatum iure Quirinum? Iam quasi per nebulam vagitum quaerere parvum visus eram, quo mox homines in bella ruentes proicerent subita victi dulcedine tela. |
135 |
Iamque dies aderit (fuit id quodcumque) Sibyllae, cum tandem miseras inter gens ferrea caedes desinet: ut solem, cum se post ignea condit nubila, consequitur nox astris apta serenis. Tum vero, nisi eo possum producere vitam, |
140 |
curva, Quinte, lyra tu carmen, Quinte, latinum ede, canens Fidei reditus et Pacis, et almum Roma nil Solem visurum pulcrius urbe». Haec alterna serunt obliti verba poetae et convivarum penitus mensaeque secundae. |
145 |
Illi autem, vacuo videant velut aere sensim excludi caeloque novum decurrere sidus, ora tenent tacitique omnes mirantur oriri temporibus nequaquam obliviscenda futuris. Interea sonitus tacitis ferit omnibus aures |
150 | Sarmenti stertentis humi Messique Cicirri. |