VETERANI CALIGULAE |
«Heus» inquit Rufus «populares, bisne ad eundem?» Nam media de nocte sonor ceu fluminis ingens ex Circo tacitas Gai veniebat ad aedes, cum cavea summa properans glomerata potiri | |
5 |
funderet immunis sese in subsellia plebes. Hoc longinqua sonant velut aestu tecta Gelotis et veteranorum statio procul arrigit aures. Ex quibus adversa scribens in pariete Rufus «Hercle,» inquit «Grati, vereor ne pegma residat |
10 |
in spectatores: talem nam turba Quirini excitat hic somno, qui fustibus excitet illinc». «Nempe veternoso domino non utimur» inquit Gratius «atque arte qui sic dormitet, ut iste». Hic humilem digito pergit monstrare grabatum, |
15 |
fusus ubi flavus stertebat membra Batavus. «Rana fuit, rex est, et in aurem dormit utramvis. Quid nos? nos ab equis ad asellos: quine minoris quam muscae sumus». Haec dicens carbone molamque versantisque asini longas delineat aures. |
20 |
«Scin tu quo palum norim doctore cratemque?» alter ait: «venit si forte CEDO ALTERAM ad aures... hic me centurio tironem vite terebat, hic me probroso pascebat sordidus hordeo. Quod vero intrivit, memini, coquus ipse comedit; |
25 |
quam segetem sevit, sator et demessuit». «Esto: quid, quod ego pupum vidi caligatus eundemque in caliga, Caesar qui Maximus Optimus audit? Ut gremio e matris dulcis ridebat alumnus militibus! noto siluit vesania risu. |
30 |
Sed prius haec: nostri nunc omnis cura recessit, nec meminit tunicae palla propioris, ut aiunt». Gratius hic: «Verene homines, age Rufe, locuntur diris temptatum sic insanire venenis?» Haec dum compressis agitat custodia labris, |
35 |
porticus incertis gradibus sonat: ipse per umbras Caesar obambulat exsomnis, perque atria torvos circumfert oculos titubatis passibus instans: inficit insanus cui frontem pallor anilem, et calvum caput est et saetis horrida cervix. |
40 |
«O lux!» ille gemit similisque elabitur umbrae. Tum subito «Quid ago? qualis sum?» barbarus infit expergefactus «quo terrae? aut unde locorum?» «Quoquo tu, vigil obdormis, unde unde, Batave!» «Ast ego nunc nuper pelagus spectare videbar: |
45 |
iam tunc emerso longe tremere aequora sole: ecce autem visus subito consurgere Caesar, in solidum solem magnam vibrare bipennem: sol ducit rimas: uno micat ignea puncto et rima coit: magno tum magnus malleus ictu |
50 |
in solem impingi: contusum discutit aurum Caesar et Oceanus scintillas ebibit astri. Iam sol nullus erat: nigro mare murmure mussat; cum mi aures gemitus deserta in rupe sedenti perculit atque atras incidit spissior umbras |
55 |
umbra pererrantis circum loca principis, et vox "O lux!" in solis "o lux!" auditur harenis». «Germanum dubito te nunc dicamne Sabinum» Rufus ait: «noctis sed pars est quarta: facesse». Barbarus it: quartus miles redit, oscitat intrans |
60 |
atque ait: «Heu quantum te fors mutavit ab illo quem nos in castris patriisque eduximus armis! Cur caligae pudeat, sagulum quid, pupule, temnas? nullane vicenis umquam rauduscula princeps assibus adicies? equidnam cedet agelli? |
65 |
Qualis equos, quandoque manet nos, Rufe, senectus». Cui Rufus: «Nos cocta quidem numerabimus exta: sed quid equos memoras? scribam carbone:» LABORA scribit ASELLE «gravem versa, veterane, catillum» QUOMODO EGO «stilus heu mihi nunc obtunditur: addam |
70 |
pauca: LABORAVI» «Bene! recte!» «
ET PRODERIT»: inter haec «taceas, sodes, stationes circuit...» inquit Gratius; at Rufus TIBI pingit sedulus et «Quis iste?» rogat. «Cedo tessellam». «Hoc age». «Cassius inquam Chaerea». «quem perdant omnes male dique deaeque» |
75 |
«Quis mihi tessellam?» «scortum plorare sagatum». «Quamquam commodius gladio proludere in illis sensisti turbis...» «Quid muttis?» «Tessera nobis est opus». «Atque eccam». «Quo verbo inscripta?» «PRIAPUS». |