Sabato 11 marzo 2000    scrivimi@mauriziopistone.it    strenua nos exercet inertia    Hor.
XXVI. - AD MARIAM SOROREM
Ergo iter inceptum perges, soror: at quid oportet
    auxilium precibus sollicitare meum?
Linquere, quod nimium est, gnatam me credis euntem
685     lapsantique piam posse negare manum?
XXVII. - AD MARIAM SOROREM
DE GRAMMATICA GRAECA
Vestibulum videas servare luposque leonesque,
    ast intus Circes carmina longa sonant.

Ἐν προθύροισι λύκοι κρατερώνυχες ἠδὲ λέοντες·
    ἔνδον δ’αὖ Κίρκη καλὸν ἀοιδιάει.

XXVIII. - ELEGION
(EX SCHILLERO TRANSLATUM)
Emicat hic laticis saliens sublime columna:
    desuper hic rauco murmure lympha cadit. Im Hexameter steigt des Springquelles flüssige Säule,
    Im Pentameter drauft fällt sie melodisch herab.
XXIX. - AD I. L.
DE SYLLOGE CARMINUM QUAE INSCRIBITUR «MYRICAE»
690 Hanc humilem noli nimium contemnere silvam;
    namque aliqua hic gracili gutture vernat avis.
XXX. - DE MYRICIS
En, si cena brevis memorem delectat Horati,
    sive brevem, at sapidam, sive malam, at rapidam.
XXXI. - ADVERSARIIS INSCRIPTUM
Cum multi secter vestigia carminis, error
695     ipse sat et campus, ni data praeda, iuvat.
XXXII. - AD DIVINUM PUERUM
Sic pueros, o sancte puer, da casta docere
    carmina, dilecta matre favente, mihi.
XXXIII. - MARIAE SORORI IOHANNES
Me malus ille meo dixit gaudere dolore:
    tu scis ut doleant gaudia nostra, soror.

Torna su ^