CANIS |
Errabant homines rari sub sole, novaque a tellure nihil, nisi delituisse, petebant: raro occurrebat simili per inhospita genti turma bipes, ac tum praeter cunctantibus ibant | |
5 |
passibus: at matres riserunt matribus ultro, atque hominum scymni, dum grex ignotus abiret, respectaverunt inter se longa tuentes. In specubus latebrae: quin et secreta paludum quaerebant et fulta suis magalia vallis. |
10 |
Namque ferae desertorem feritatis homullum obsessum fremitu tristes et fraude tenebant, qui pedibus mallet binis errare vacillans altaque spectaret, magnasque addisceret artes, dum tacet et nec agit quicquam nec somniat idem: |
15 |
cogitat. Hoc uno nam se differre videbat ille feris, quod se deberi sciret et omnes, quamvis ignaros, incerto tempore morti. Hic hominem pressus iampridem terruit anguis: hinc in perpetuum praesenso pallida leto |
20 |
ora, suumque animo sanguen vitreaeque renato sunt lacrimae, nutansque in culmo risus eodem, ut calyci flos est, ut fiori proxima baca. Solus homo vitam medio degebat in hoste hostilique famem praeda tolerabat, et ibat |
25 |
excudens silices, sumptis de flumine cultris, venator. Mensae verrebat pastus ab antro relliquias, nudata ferinis dentibus ossa. Quid post ille? Super collecta fronde iacebat expectans misere dum dilucesceret, ac nox |
30 |
secum summotos in lucum ferret ab antro hostiles tandem gemitus iramque ferarum. Quippe incerta quies, et multa nocte tumultus caecus, et in trepidis numquam non somnia rebus. Quin si quid tenebrae summissa voce silebant, |
35 |
tum vero vigiles aliqui veniebat ad aures malarum crepitus, tum limine murmur in ipso circumrodentis frangentisque ossa leonis. Nec fuit iste leo: nam noctu saepe revisens membra pilumque lupo similis comparuit omnis: |
40 |
qui quotiens loca compleret silvestria late luna nec esse feras tutis pateretur in umbris, conspicuum longe longis ululatibus antrum ipse videbatur magis et defendere praedam prudens atque suis epulis prohibere latrones. |
45 |
Tum lupus assuevit profugae vestigia gentis sectari, solitamque dapem nova fregit ad antra: tum notum crepitum malarum expavit homullus ipse minus, puerisque feram minus esse timendam si sibi non aequam, at saltem ratus hostibus hostem. |
50 |
Inter praerosas sed tandem luce iacentem relliquias nam plena palus secreverat imbri nocturno tectum non aeque vespere tutum, atque aditum dederat quae nunc exire vetabat et super ossa feram venator fracta sequacem |
55 |
occupat. Haec culices ab aqua quot scimus inerti turmatim tenui lituo prodire canentes, et circumfusas certabat pellere muscas, escam quae peterent et magno fragmina bombo. Leniter huc igitur cauda nutabat et illuc, |
60 |
ut praesens homini lupus adsurrexit, ero ceu. Idque infinito nondum post tempore perque innumerabilium lacrimas et funera rerum, excidit ex animo mutatae gentis eodem: nam lituos audit tenues et murmura bombi |
65 |
vana, simul lupus ille suum praesensit adesse cautus erum: caeci culicem reminiscitur aevi: arrigit auriculas: caudam memor atterit et mox absentes abigit tremibundo verbere muscas. Tum visus lupus est occluso dicere rictu, |
70 |
membra levi tremulae dum vibrat momine caudae: «Te bene velle mihi iamdudum suspicor, hospes: nonne mei causa consulto proicis ossa? Sed pendens animi miserum miser usque sequor te, nec nisi nocturna veritus dape vescor odora. |
75 |
Fare age, numquid ames his me de rebus amantem. Hic per te liceat paullum mihi mane morari». At paullum lupus ille, viro parcente, moratus, post alias maiora movens est dicere visus: «Hospes, pace tua, quod nunc iniussus obibam, |
80 |
iam liceat vestri servanti limina tecti te natosque tuos dubia de nocte tueri. Nonne audis, quotiens a caelo luna renidet clarior et cautos huc gaudet ducere fures, quo gemitu noctem, quanto resono ululatu? |
85 |
Sic, mihi crede, lupos placet hinc arcere tribules. Consuevit, dum te vereor metuoque videri, ex oculis tantum mihi conivere vicissim alteruter. Licet his tibi iamnunc viribus uti: iam nostro tutus levisomno corde quiescas». |
90 |
Hinc venia lupus ille data sua limina noctu fovit: at hinc etiam atque etiam maiora petebat: «Cur non has epulas iusto mihi iure dicabis, ut sit fas aedes me vel celebrare diurnum? Nam satis est mihi quod super est tibi: nil nisi cenae |
95 |
relliquias, ere, nil tecti nisi limen amabo. Intus ut est domus hic tibi me secura cubante, sic tibi pura foris hic me vescente futura est. At metuis, credo, pueris: age, mene lupum quem esse putas, compar qui sim similisque luporum? |
100 |
Non sum quod videor, nec es, ipse quod esse videris, tu quoque, simiolus versuto pollice dexter. Quod secus est: namque ille nuces, tu sidera servas». Hinc noctuque lupus coepit servare diuque limen: at hinc etiam atque etiam maiora petebat: |
105 |
«Utere me socio. Tacitus quandoque tacenti obsequar, adque pedes proiectus crura iacebo. Res video fieri semper te deside magnas. Per caelum nubes ego, tu ventura sequeris. Iamque habilem vocem qua tu comprendere suesti |
110 |
quidlibet hiscentis digitis quasi mollibus oris, agresti rudis hanc imitari gutture coner: beluaque ignorans me mutavisse loquellam, subsultim vestro baubantem more tremiscet». Hinc loquitur, minitabunda sed voce videtur |
115 |
usque loqui lupus invite. Tum plura petebat: «Utere me comite et socio: nam dedecet unum me vesci, grata minus hac sine pulvere, praeda. Sit labor amborum, quando hinc est victus utrique. Me comitem venator habe, perque omnia ducam |
120 |
arguto quasi fila legens erratica naso. In lustris catus aut intra fruticeta latentes, ancipiti quatiens tacitum molimine corpus, monstrabo tibi saepe feras: tibi iussus apertum detrudam in campum, certae mox praemia fundae: |
125 |
aut et agam celeres celer, et pede praepete vincam exanimes: nec plura tamen, quam sponte dedisti, iure meo repetam: iam iusto foedere certum est id satis esse mihi, si quid tibi forte supersit». Belua quaerenti socio memor adfuit olim |
130 |
(tessera tum vero data et est accepta vicissim) scymnis saepta suis, summo quae pignora dente singula pertulerat, tacitoque haec ore precata est. «Nonne tibi pueri tepido versantur in antro? Ne scymnos uri vento neve imbre madere |
135 |
nunc patiare meos: parvis des, optime, parvos ludorum socios, ipsos et ludicra, dono. Tolle, seda pullis dulcem ne distrahe matrem. O quam ridiculos mansuefactosque videbis atque catos! Age, quod neutros taedebit, adopta!» |
140 |
Sic matrem securus homo deduxit in antrum et fetus, proprio catulos ac nomine dixit pullos atque CVanem CVmulata prole parentem. Hinc nobis canis est, multis ex hostibus unus non hostis neque mancipium neque verna, sed hospes. |
145 |
Salve, fide canis. Quisnam mentitur ali te ancipitis quaestu caudae vocisque timendae, dum latres et aduleris, des cetera somno? Tu genus humanum, tua nostrum praeda parentem et tua procuso silici comes addita naris |
150 |
servavit, facili vitam dum cerneret aere, naturam ferro dum debellaret et igni. Nullus homo foret, et silvis nunc obsita tellus implacabilium resonaret bella ferarum, vosque supervacui taederet, sidera, caeli, |
155 |
nulli visa, faces in caeco funere claras. Nos sumus auxilio, lupe mansuefacte, vigemusque arte tua, nec bella manent nisi nostra per orbem, nec superest alius nobis lupus, atque viro vir et populus populo meliori maior et arma |
160 |
artibus: et sordent inamoeno sidera caelo nulli visa: nec heu! tu nos ad talia pridem servasti, nec nos ita depugnare docebas, fide canis: sed ovi iussisti parcere captae tutaque pro tepida concedere pabula lana. |
165 |
Vexabas lupus, adservas canis, ac pius agnum demulces et ero monstras opis asper egentem latrando. Tu tela pedo, tu lacte cruorem et mutare gravem suasisti moribus iram. Qui per aperta feras insectabare pedum vi, |
170 |
idem nunc tarde gressus comitaris euntis pastoris timidasque vetas deerrare capellas. Nec tamen adsumis quicquam tibi praeter erilis relliquias dapis: ex praeda contentus edebas nuper ut ossa, serum sic iam de lacte ligurris. |
175 |
Salve, fide canis. Qua fumus volvitur et qua sulcus hiat, tuus adsurgit latratus in auras. Tu regis errantes, solaris in Alpibus aegros, exanimos reficis, calido fodis ore sepultos: tu pueros vigil observas ad naufraga custos |
180 |
litora, et a gelidis torpentes excipis undis: tu celer in libycis damam praevertis arenis, carpentemque vides et vix mandente potiris: tu iunctus traheae summas perlaberis oras et iam vestigas terrarumque olfacis axem. |
185 |
Hic petis horrendos audaci dente leones, hic venaris avem, potior pedes alite, parvam, hic circumcursas, obsonature, macellum sportam dente ferens, hic tinnula cymbala pulsas et Maccum geris, hic ab ero discedere functo |
190 | posse negas ipsumque foves in morte sepulcrum. |
v. 142 Cfr. Curtius Grundzuege d. Gr. Et. 158, 84: 156, 79.